Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ismaël

Gen 16:11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Gen 16:15 Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.
Gen 17:18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.
Gen 17:20 Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gen 17:23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Gen 17:25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
Gen 17:26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus:
Gen 25:9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
Gen 25:12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
Gen 28:9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
Gen 36:3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
I Esd 10:22 Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.
Iudith 2:13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.