Deut 4:32
|
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
|
I Reg 17:56
|
Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer.
|
I Reg 25:8
|
Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
|
Iob 8:8
|
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
|
Ier 21:2
|
Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
|
Agg 2:12
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens:
|
I Mach 10:72
|
Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:
|