Gen 24:41
|
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
|
Ps 23:4
|
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
|
Prov 14:15
|
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
|
Mt 27:24
|
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
|