Ios 15:2
|
Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
|
Ps 110:10
|
Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
|
Prov 16:5
|
Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
|
Sap 6:18
|
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
|
Sap 14:12
|
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitæ est:
|
Eccli 1:16
|
Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
|
Eccli 10:14
|
Initium superbiæ hominis apostatare a Deo:
|
Eccli 29:28
|
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
|
Eccli 39:31
|
Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.
|
Mc 1:1
|
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
|
Mc 13:8
|
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
|