Esth 1:1
|
In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias:
|
Esth 8:9
|
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant, et audire.
|
Esth 13:1
|
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum viginti septem provinciarum principibus, et ducibus, qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
|
Esth 16:1
|
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit.
|