Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Illi

Gen 43:25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
Gen 45:27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
Ios 2:22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
IV Reg 17:40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
IV Reg 21:9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
Iudith 6:9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
Iudith 8:24 Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,
Sap 7:30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
Sap 17:8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Sap 17:13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
Mt 4:22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Mt 9:31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Mt 20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Mt 22:5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
Mt 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Mc 16:20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Lc 20:11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Io 6:14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
Io 18:7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
Io 19:15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.
Io 19:29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
Act 12:15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.
Act 13:14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Act 15:3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Act 15:30 Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.