Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Illa

Gen 30:15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Tob 10:7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Sap 18:6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
Mc 16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Io 11:29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
Io 20:15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
Act 12:15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.
Gal 4:26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.