Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ignis

Lev 6:12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Lev 6:13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Deut 32:22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
Iob 1:16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 31:12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Ps 49:3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Ps 96:3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Eccli 31:31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
Eccli 39:35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt:
Bar 4:35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.