I Reg 21:7
|
Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
|
I Reg 22:9
|
Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
|
I Reg 22:18
|
Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
|
I Reg 22:22
|
Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
|
Ps 51:2
|
cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
|