Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ideoque

Sap 12:2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
II Mach 5:20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
II Mach 11:37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
Lc 1:35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Act 13:35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Heb 12:1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: