Gen 49:31
|
Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
|
Num 13:34
|
Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
|
Deut 12:12
|
Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
|
Deut 28:68
|
Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
|
Iob 3:17
|
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
|
Iob 35:12
|
Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
|
Ps 35:13
|
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
|
Ps 67:28
|
Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
|
Ps 75:4
|
Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
|
Isa 34:15
|
Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
|
Bar 3:26
|
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
|
Ezech 32:22
|
Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
|
Ezech 32:24
|
Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui: omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
|
Ezech 32:26
|
Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus: in circuitu ejus sepulchra illius: omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
|
Ezech 32:29
|
Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
|
Ezech 32:30
|
Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
|
Nah 3:15
|
Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.
|
Mt 13:42
|
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
|
Lc 13:28
|
Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
|
Io 19:42
|
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
|