Deut 1:38
|
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
|
II Par 17:17
|
Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
|
Lc 23:2
|
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
|
Io 5:6
|
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
|
Io 6:27
|
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
|
Io 19:20
|
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
|
Io 21:21
|
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?
|
Act 2:32
|
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
|
Act 5:31
|
Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum:
|
Act 7:35
|
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
|
Act 10:40
|
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
|
Act 16:3
|
Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
|
Phil 2:23
|
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
|