Num 20:22
|
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom:
|
Num 20:25
|
Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
|
Num 20:27
|
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
|
Num 21:4
|
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:
|
Num 33:37
|
Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
|
Num 33:38
|
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,
|
Num 33:41
|
Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
|
Deut 32:50
|
Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:
|