Gen 15:1
|
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
|
Gen 22:20
|
His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
|
Gen 39:19
|
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
|
Gen 40:1
|
His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.
|
Gen 42:35
|
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
|
Gen 48:1
|
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
|
Lev 16:11
|
His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
|
Deut 20:8
|
His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
|
III Reg 11:2
|
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
|
III Reg 22:11
|
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
|
I Par 9:26
|
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
|
II Par 18:10
|
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
|
Esth 2:1
|
His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset:
|
Eccles 12:12
|
His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
|
Sap 18:25
|
His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit; erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
|
Zach 13:6
|
Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
|
II Mach 5:11
|
His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
|
II Mach 6:28
|
adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
|
II Mach 8:21
|
His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
|
II Mach 8:29
|
His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur.
|
II Mach 11:30
|
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
|
II Mach 12:1
|
His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant.
|
II Mach 13:20
|
His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.
|
Lc 18:23
|
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
|
Lc 21:28
|
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
|
Act 2:37
|
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
|
Act 11:18
|
His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
|
Act 19:5
|
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
|
Act 19:21
|
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
|
Act 19:28
|
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
|
Act 21:24
|
His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
|
Heb 9:6
|
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
|