Gen 36:43
|
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
|
Gen 38:1
|
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
|
II Reg 5:11
|
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David.
|
III Reg 5:1
|
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
|
III Reg 5:1
|
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
|
III Reg 5:2
|
Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:
|
III Reg 5:7
|
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
|
III Reg 5:8
|
Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
|
III Reg 5:10
|
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.
|
III Reg 5:11
|
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia, in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
|
III Reg 5:11
|
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia, in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
|
III Reg 5:12
|
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
|
III Reg 5:18
|
quos dolaverunt cæmentarii Salomonis, et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.
|
III Reg 7:13
|
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
|
III Reg 7:40
|
Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
|
III Reg 7:45
|
Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa, quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.
|
III Reg 9:11
|
(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
|
III Reg 9:11
|
(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
|
III Reg 9:12
|
Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei,
|
III Reg 9:14
|
Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
|
III Reg 9:27
|
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
|
III Reg 10:11
|
(Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
|
III Reg 10:22
|
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
|
I Par 1:54
|
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
|
I Par 14:1
|
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
|
II Par 2:3
|
Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit:
|
II Par 2:11
|
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
|
II Par 2:13
|
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,
|
II Par 4:11
|
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
|
II Par 4:16
|
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.
|
II Par 8:2
|
civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.
|
II Par 8:18
|
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
|
II Par 9:10
|
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
|
II Par 9:21
|
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
|