Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Hi

Gen 10:20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Gen 36:5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gen 36:12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gen 36:15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Gen 36:16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gen 36:17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Gen 36:18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Gen 36:27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
Gen 36:29 Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Gen 46:15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Gen 46:18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas.
Gen 46:22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim.
Gen 46:25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
Ex 6:25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Ex 6:27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,
Ex 32:4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Num 1:16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,
Num 1:44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
Num 3:23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
Num 26:41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
Num 34:9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
Num 34:29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.
Deut 27:12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Deut 33:9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
Ios 2:7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
Ios 12:1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
Ios 12:7 Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
Ios 15:12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
I Reg 6:17 Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:
II Reg 21:22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
IV Reg 17:31 Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamlech diis Sepharvaim,
I Par 2:50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
I Par 2:55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
I Par 4:23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus, et in sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi.
I Par 4:41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
I Par 5:14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
I Par 6:33 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
I Par 6:50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
I Par 8:6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
I Par 8:28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
I Par 9:33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
I Par 11:10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini, quod locutus est ad Israël.
I Par 11:14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Par 12:1 Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
I Par 12:14 Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus, mille.
I Par 12:21 Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
I Par 20:7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
I Par 23:24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
I Par 26:12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
II Par 17:19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.