Num 24:23
|
Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus?
|
Ios 7:7
|
et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
|
Idc 6:22
|
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
|
Idc 11:35
|
Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
|
II Reg 14:5
|
Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
|
III Reg 13:30
|
Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum: Heu, heu mi frater!
|
IV Reg 3:10
|
Dixitque rex Israël: Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab.
|
IV Reg 6:5
|
Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.
|
IV Reg 6:15
|
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus?
|
Tob 10:4
|
Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ?
|
Ps 119:5
|
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
|
Isa 1:24
|
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
|
Ier 4:10
|
Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?
|
Ier 32:17
|
Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
|
Ezech 6:11
|
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël, quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
|
Ezech 9:8
|
Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem?
|
Ezech 11:13
|
Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël?
|