Gen 46:16
|
Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
|
II Reg 15:20
|
Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? Ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
|
I Par 11:2
|
Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
|