Gen 4:17
|
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
|
Gen 4:17
|
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
|
Gen 4:18
|
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
|
Gen 5:18
|
Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
|
Gen 5:19
|
Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
|
Gen 5:21
|
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
|
Gen 5:22
|
Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
|
Gen 5:23
|
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
|
Gen 25:4
|
At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
|
Gen 46:9
|
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
|
Ex 6:14
|
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
|
Num 26:5
|
Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum:
|
I Par 1:3
|
Henoch, Mathusale, Lamech,
|
I Par 1:33
|
Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi, filii Ceturæ.
|
Eccli 49:16
|
Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra:
|
Lc 3:37
|
qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
|
Heb 11:5
|
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
|