Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Hemor

Gen 33:19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Gen 34:2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
Gen 34:4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
Gen 34:6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Gen 34:8 Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
Gen 34:18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
Gen 34:26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Ios 24:32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
Act 7:16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.