Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Helcias

IV Reg 22:8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
IV Reg 22:8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
IV Reg 22:10 Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,
IV Reg 22:14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum, filii Thecuæ, filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam.
IV Reg 23:24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quæ scipta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
I Par 6:13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
I Par 26:11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
II Par 34:14 Cumque efferrent pecuniam, quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
II Par 34:18 Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,
II Par 34:22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, quæ supra narravimus.
II Par 35:8 Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
II Esd 12:6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Dan 13:63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.