Ps 118:57
|
HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
|
Lam 1:8
|
HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
|
Lam 2:8
|
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
|
Lam 3:22
|
HETH. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
|
Lam 3:23
|
HETH. Novi diluculo, multa est fides tua.
|
Lam 3:24
|
HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.
|
Lam 4:8
|
HETH. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
|