Rom 6:17
|
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
|
I Cor 1:4
|
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
|
I Cor 1:14
|
Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
|
I Cor 14:18
|
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
|
II Cor 8:16
|
Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
|
II Cor 9:15
|
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
|
Phil 1:3
|
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
|
Col 1:3
|
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
|
I Thess 1:2
|
Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
|
II Thess 1:3
|
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
|
I Tim 1:12
|
Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
|
II Tim 1:3
|
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
|
Philem 1:4
|
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
|
Apoc 11:17
|
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
|