II Reg 3:3
|
Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
|
II Reg 13:37
|
Porro Absalom fugiens, abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
|
II Reg 13:38
|
Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
|
II Reg 14:23
|
Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
|
II Reg 14:32
|
Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni ad Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
|
II Reg 15:8
|
Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
|
I Par 2:23
|
Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti, filii Machir patris Galaad.
|
I Par 3:2
|
tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
|