Gen 46:21
|
Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
|
Idc 3:15
|
Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.
|
II Reg 16:5
|
Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebatque egrediens, et maledicebat,
|
II Reg 19:16
|
Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David
|
II Reg 19:18
|
transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
|
III Reg 2:8
|
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
|
I Par 8:3
|
Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
|
I Par 8:5
|
sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
|
I Par 8:7
|
Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
|