Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Gazam

Gen 10:19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Ios 10:41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
Idc 1:18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
Idc 16:1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
Idc 16:21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
IV Reg 18:8 Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
I Esd 2:48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,
Ier 47:1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
Ier 47:5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum: usquequo concideris?
I Mach 11:61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazæ: et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea.
I Mach 13:43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
Act 8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.