Tob 5:11
|
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.
|
Prov 21:15
|
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
|
Isa 51:3
|
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
|
Philem 1:7
|
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
|