Mc 14:70
|
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
|
Lc 22:59
|
Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
|
Lc 23:6
|
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
|
Io 7:52
|
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
|
Act 5:37
|
Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
|