Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Galilæa

Ios 13:2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
Ios 20:7 Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Ios 21:32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
I Par 6:76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
I Mach 5:14 Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc:
I Mach 5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
I Mach 5:17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
I Mach 5:23 et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
I Mach 5:55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
I Mach 10:30 et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa; ex hodierna die et in totum tempus:
I Mach 11:63 Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:
Mt 3:13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
Mt 4:15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
Mt 4:25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Mt 17:21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
Mt 19:1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
Mt 27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:
Mc 1:39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Mc 3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
Mc 15:41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
Lc 2:4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
Lc 23:5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
Lc 23:49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
Lc 23:55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Lc 24:6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Io 7:9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
Io 7:41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
Io 7:52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Act 10:37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,
Act 13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.