Idc 9:26
|
Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
|
Idc 9:28
|
clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?
|
Idc 9:30
|
Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
|
Idc 9:31
|
et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
|
Idc 9:35
|
Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
|
Idc 9:36
|
Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
|
Idc 9:37
|
Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum.
|
Idc 9:39
|
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
|
Idc 9:41
|
Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal, et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
|