Gen 39:2
|
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
|
Ex 11:3
|
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
|
Ios 13:16
|
Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
|
Ios 17:7
|
Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ.
|
Ios 17:11
|
Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
|
Ios 18:12
|
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
|
Idc 1:19
|
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
|
I Reg 8:2
|
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
|
III Reg 14:30
|
Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
|
III Reg 15:7
|
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
|
III Reg 15:32
|
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
|
Esth 11:8
|
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
|