Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Fuit

Gen 4:2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Gen 10:10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Gen 38:7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Gen 39:21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Ex 34:28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
Num 26:33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Num 31:32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
Ios 6:27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
Idc 1:36 Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
Idc 7:6 Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente, lambuerunt aquas trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Idc 11:1 Fuit illo Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
Idc 17:1 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
Idc 17:7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
Idc 19:1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda:
I Reg 1:1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus:
I Reg 6:1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
I Reg 27:7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
II Reg 18:8 Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.
II Reg 20:23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos.
I Par 2:3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
I Par 4:9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
I Par 25:7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
II Par 5:9 Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem.
II Par 18:1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
II Par 22:12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
II Par 26:11 Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia sub manu Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis.
II Par 26:21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ.
II Par 31:12 intulerunt tam primitias, quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus,
II Par 32:27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
Ier 26:20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.
Ier 48:27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Dan 1:21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
Mc 1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
Lc 1:5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
Io 1:6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
Act 9:19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci, per dies aliquot.