Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Fugite

Iob 19:29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
Ier 48:6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto:
Ier 49:8 Fugite et terga vertite: descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
Ier 49:30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.
Ier 51:6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.
I Cor 6:18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.