Gen 29:4
|
Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
|
Gen 37:13
|
dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
|
Gen 37:16
|
At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
|
Gen 46:31
|
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
|
Lev 10:6
|
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit:
|
Ios 14:8
|
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
|
Idc 8:19
|
Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
|
II Reg 19:12
|
Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
|
IV Reg 10:13
|
invenit fratres Ochoziæ regis Juda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ.
|
I Par 5:7
|
Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
|
I Par 5:13
|
Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
|
I Par 5:15
|
Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
|
I Par 6:48
|
Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
|
I Par 7:5
|
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
|
I Par 9:13
|
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
|
I Par 9:25
|
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
|
I Par 26:25
|
Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
|
Iob 6:15
|
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
|
Iob 19:13
|
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
|
Prov 19:7
|
Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
|
Eccli 40:24
|
Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
|
Act 17:10
|
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
|
Rom 10:1
|
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
|
I Cor 14:20
|
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
|
Gal 3:15
|
Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
|
Gal 6:1
|
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
|
Phil 3:13
|
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
|
I Thess 5:25
|
Fratres, orate pro nobis.
|
Iac 2:1
|
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
|
Iac 5:19
|
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
|