Mc 10:24
|
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
|
Io 13:33
|
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
|
Gal 4:19
|
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
|
I Io 2:1
|
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:
|
I Io 2:18
|
Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
|
I Io 3:7
|
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
|
I Io 3:18
|
Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
|
I Io 5:21
|
Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
|