Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Filiæ

Gen 31:43 Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Ios 17:6 Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
II Reg 1:24 Filiæ Israël super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
Eccli 7:26 Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
Ezech 26:6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.
Lc 23:28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.