Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Fili

Gen 27:1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
Ios 7:19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
I Reg 20:30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?
II Reg 18:33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
II Reg 19:4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
I Par 22:7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
Prov 1:10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Prov 2:1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
Prov 3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
Prov 3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
Prov 4:20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prov 7:1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.
Prov 7:2 Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
Prov 23:15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum;
Eccli 1:33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Eccli 3:14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:
Eccli 3:19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
Eccli 4:1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Eccli 4:23 Fili, conserva tempus, et devita a malo.
Eccli 6:18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
Eccli 6:33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
Eccli 7:3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum.
Eccli 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Eccli 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
Eccli 14:11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
Eccli 18:15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
Eccli 21:1 Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
Eccli 32:24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
Eccli 37:30 Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem:
Eccli 38:9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te.
Eccli 38:16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
Eccli 40:29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
Ezech 2:1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
Ezech 2:3 et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum, usque ad diem hanc.
Ezech 3:1 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
Ezech 3:3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Ezech 3:4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
Ezech 3:10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
Ezech 3:17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Ezech 4:16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
Ezech 6:2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
Ezech 8:5 Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu.
Ezech 8:6 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezech 8:8 et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
Ezech 11:2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
Ezech 11:15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
Ezech 12:2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.