Heb 11:3
|
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
|
Heb 11:4
|
Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
|
Heb 11:5
|
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
|
Heb 11:7
|
Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
|
Heb 11:8
|
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
|
Heb 11:9
|
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
|
Heb 11:11
|
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
|
Heb 11:17
|
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
|
Heb 11:20
|
Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
|
Heb 11:21
|
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.
|
Heb 11:22
|
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
|
Heb 11:23
|
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
|
Heb 11:24
|
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
|
Heb 11:27
|
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
|
Heb 11:28
|
Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
|
Heb 11:29
|
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
|
Heb 11:30
|
Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
|
Heb 11:31
|
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
|