Gen 1:3
|
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
|
Gen 1:6
|
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
|
Gen 44:10
|
Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
|
Gen 49:17
|
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
|
Iudith 10:9
|
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat.
|
Iudith 13:26
|
Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
|
Iudith 15:12
|
Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
|
Ps 32:22
|
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
|
Ps 34:6
|
Fiat via illorum tenebræ, et lubricum; et angelus Domini persequens eos.
|
Ps 40:14
|
Benedictus Dominus, Deus Israël, a sæculo, et usque in sæculum. Fiat, fiat.
|
Ps 68:23
|
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
|
Ps 68:26
|
Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
|
Ps 71:19
|
Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
|
Ps 79:18
|
Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
|
Ps 88:53
|
Benedictus Dominus in æternum. Fiat! fiat!
|
Ps 105:48
|
Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat! fiat!
|
Ps 108:19
|
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
|
Ps 118:76
|
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
|
Ps 118:80
|
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
|
Ps 118:173
|
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
|
Ps 121:7
|
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
|
Isa 39:8
|
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!
|
Dan 14:8
|
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum.
|
Act 1:20
|
Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.
|
Rom 11:9
|
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
|