Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Fecitque

Gen 1:16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
Gen 41:43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.
Ex 8:13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris.
Ex 8:24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.
Ex 32:3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.
Ex 36:17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
Ex 37:27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Ex 40:14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
Num 8:3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
Num 17:11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
Ios 5:16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
Ios 9:15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis.
Ios 10:28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho.
Idc 6:40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
Idc 8:27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
III Reg 1:5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
III Reg 6:4 Fecitque in templo fenestras obliquas.
III Reg 6:33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos:
III Reg 7:48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream:
III Reg 10:12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
III Reg 10:27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
III Reg 11:6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
IV Reg 12:2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Jojada sacerdos.
IV Reg 15:3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.
IV Reg 15:18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus.
IV Reg 15:34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est.
IV Reg 17:2 Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israël, qui ante eum fuerant.
IV Reg 18:3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
IV Reg 21:2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
IV Reg 21:20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
IV Reg 22:2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
II Par 2:18 Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.
II Par 4:19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
II Par 7:9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
II Par 24:2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
II Par 25:2 Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.
II Par 26:4 Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
II Par 27:2 Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
II Par 29:2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
II Par 33:22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
II Par 34:2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.