Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Fecerunt

Gen 42:20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Gen 50:12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis:
Ex 8:7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti.
Ex 39:15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Ex 39:25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:
Ex 39:29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Num 1:54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.
Ios 4:8 Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
Idc 6:1 Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
I Reg 6:10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
II Reg 13:29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
III Reg 21:11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:
IV Reg 17:32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
II Par 23:8 Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
I Esd 6:16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.
I Esd 6:19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.
Ezech 23:30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
I Mach 6:52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
Io 12:2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.