Gen 36:22
|
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
|
Ps 78:4
|
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
|
Isa 37:27
|
Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
|
Isa 63:19
|
Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
|
Lam 1:5
|
HE. Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
|
Lam 1:16
|
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
|
Osee 5:10
|
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.
|