Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Facta

Gen 12:10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
I Reg 7:13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos, cunctis diebus Samuelis.
I Reg 31:8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
II Reg 3:1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
II Reg 17:9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
II Reg 21:1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Proper Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
IV Reg 4:8 Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
IV Reg 4:11 Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi.
Prov 31:14 Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Ier 12:8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
Lam 1:1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Ezech 37:1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.
Lc 4:42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
Lc 22:24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
Io 3:25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
Io 10:22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
Io 19:36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
Act 2:6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Act 8:1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
Act 12:18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
Act 15:2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
Act 15:39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
Act 19:23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Act 23:12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.