Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Facies

Ex 25:13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Ex 25:17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
Ex 25:23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Ex 25:31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Ex 25:37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Ex 26:6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Ex 26:7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Ex 26:10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Ex 26:11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Ex 26:14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
Ex 26:15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Ex 26:26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Ex 26:31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
Ex 26:36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Ex 27:1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Ex 27:6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
Ex 27:9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Ex 28:13 Facies et uncinos ex auro,
Ex 28:22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
Ex 28:26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Ex 28:31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Ex 28:36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Ex 28:42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
Ex 30:1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Ex 30:18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Ex 33:14 Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
III Reg 2:6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
Iob 16:17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Lam 4:16 PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Ezech 1:11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.