Eccli 29:34
|
Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
|
Mc 5:8
|
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
|
Lc 5:8
|
Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
|
Lc 13:31
|
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
|
Lc 14:21
|
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
|
Lc 14:23
|
Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
|
Act 7:3
|
et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
|