Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Exaudi

III Reg 18:37 Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
Esth 13:17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.
Ps 27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ps 38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Ps 54:2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam;
Ps 60:2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ.
Ps 63:2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
Ps 64:3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
Ps 64:6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Ps 68:17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Bar 2:14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:
Dan 9:19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.