Mc 1:15
|
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
|
Rom 1:9
|
Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
|
Rom 10:16
|
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
|
I Cor 9:12
|
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
|
I Cor 9:14
|
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
|
I Cor 9:18
|
Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
|
II Cor 8:18
|
Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
|
II Cor 10:14
|
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
|
Phil 1:5
|
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
|
Phil 1:27
|
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
|
Phil 2:22
|
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
|
Phil 4:3
|
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
|
I Thess 3:2
|
et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra:
|
II Thess 1:8
|
in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
|
II Tim 1:8
|
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
|
I Petr 4:17
|
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
|