Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Euntes

Idc 18:7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
Ps 125:6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Ier 37:8 Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt.
Mt 9:13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mt 10:7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.
Mt 11:4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
Mt 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
Mc 6:37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mc 16:15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Lc 7:22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Lc 22:8 Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
Lc 22:13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.