Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ergone

I Reg 14:45 Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ut non moreretur.
II Reg 19:22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël?
III Reg 8:27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim cælum, et cæli cælorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
II Par 6:18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam ædificavi?
Lam 2:20 RES. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?
Ezech 17:9 Dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus?