Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Eo

Gen 13:7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
Gen 24:62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:
Gen 31:19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Deut 10:8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
Ios 5:2 Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
Ios 10:33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.
Idc 20:27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei,
Idc 21:9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
I Reg 17:55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
I Par 18:3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
Esth 2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
Isa 29:13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Ier 22:9 Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis.
Ezech 13:10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
Ezech 16:43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Ezech 22:19 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
Ezech 28:2 Fili hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
Ezech 28:6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,
Ezech 35:5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
Ezech 35:10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
Ezech 36:2 Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
II Mach 2:11 Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
Mt 21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: